monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 18, 3
Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam Dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc Iudaei; igitur et litterae Hebraeae, et eloquium. Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemaeo a Iudaeis subscriptum est, septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus providentiae vindex de sententiae communione suspexit. Affirmavit haec vobis etiam Aristaeas. Ita in Graecum stylum ex aperto monimenta reliquit. Hodie apud Serapoeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis litteris exhibentur. . Sed et Iudaei palam lectitant; vectigalis libertas vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui audierit, inveniet Deum; qui etiam studuerit intelligere, cogetur et credere.